Aesop's Fables: Ademar
47. NEGOCIATOR ET ASELLUS
(Perry 164)
Negotiator in uia cum Asello festinabat nundinas. Onusto Asino, male
flagello et fuste caedebat, ut citius po(tui)sset uenire lucri causa.
Asellus [sperabat] ne (sic pro ut) post mortem esset securus; quassatus
moritur. De pelle eius facta sunt tympana et cilibra, quae semper battu[u]ntur,
et qui putabat post mortem esse securus, post mortem caeditur.
Quia multi post mortem uexantur.
The Latin text of Ademar shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). |