<< Home Page | Ademar Index

Aesop's Fables: Ademar

48. CERVUS ET BOVES
(Perry 492)

Turnacus ut strepitum uenatorum effugeret, proxima uenatorum fuit uilla, et se in [b]ouile coniecit. Refert Boui, qua causa fugeret. Et Bos : Ut quid tibi, miser, uoluisti huc ad necem currere? Silua te melius celares, aut ungula secares campum, quam hic deuorare[ri]s. At ille contra supplex : Me modo celate tantum, et cum uenerit sero, ibo qua uoluero parte securus. Haec cum dixisset, obscuro se condidit loco. Cum foenum et frondes, et omne genus pabuli bobulci stabulo reponunt, Ceruum uero non uiderunt. Sic ingrediens maior, qui omnia lustrat, nec ipse Ceruum uidit. Gaudens ferus agebat gratias Bub[us], quod fugientem celassent. Tunc unus ex illis ait Ceruo : Saluum te uolumus, si ab illo non uidearis, qui c[entum] oculos habet; nam si te uiderit ille, statim uitam tuam eripiet. Cum Bos Ceruo haec diceret, ingreditur dominus, et, quia nuper uiderat neglecte suos et macilentos Boues, accessit Boues et praesepia. Qui ut uidit inanes esse, et pabulum contra positum, dum irascitur bobulcis, ad summam frondes uidit, et alta Cerui cornua. Ait : Quid est hoc? Et uocat ad se bobulcos, et quaerit unde Ceruus hic ueniret. Nescire se dixerunt. Gaudet dominus. Miles (sic pro Nullus) uenit quaer[endo], et miratur cum suis per [aliquot] dies.
Dominum plurimum posse in omnibus uidere, et quia fugientes non [cura] sui, sed fortuna saluantur.


The Latin text of Ademar shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899).