<< Home Page | Ademar Index

Aesop's Fables: Ademar

8. COCHLEA ET SIMIA
(Perry 559)

Coc[h]lea repperit spiculum, quem (sic pro quod), dum nimium fulgere uidisset, adamauit eum (sic pro id), et statim ascendens super eius orbem, coepit eum delingere. Nil uero ei uisa est contulisse, nisi ut splendorem saliuis uel sordibus pollueret. Simia inuenit eum (sic) taliter inquinatum, et ait : Qui talibus se calcari permittunt, talia sustinere merentur.
Mulieribus, quae se stultis et inutilissimis uiris coniungunt.


The Latin text of Ademar shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899).