<< Home Page | J&D Latin Reader Index

Aesop's Fables in J&D Latin Reader

Fable 39. Corvus et Vulpes

Corvus
alicunde caseum rapuerat,
et cum illo
in altam arborem subvolarat.
Vulpecula,
illum caseum appetens,
corvum blandis verbis adoritur;
cumque primum
formam eius
pennarumque nitorem
laudasset,
Pol, inquit,
te
avium regem esse
dicerem,
si cantus
pulchritudini tuae responderet.
Tum ille,
laudibus vulpis inflatus,
etiam cantu
se valere
demonstrare voluit.
Ita vero
e rostro aperto
caseus delapsus est,
quem vulpes arreptum devoravit.
Haec fabula docet,
vitandas esse
adulatorum voces,
qui
blanditiis suis
nobis insidiantur.



The first image comes from The First Part of Jacobs & Doering's Latin Reader by E.A. Andrews (1857). The second image comes from Via Latina: An Easy Latin Reader by William C. Collar (1897). Available online at Google Books.