<< Home Page | Odo Index

Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton

11. DE CICONIA ET UXORE.
Perry 590

Per quod exemplum dicitur quod mutatio loci non sit sanctum.
Siconia (sic) semel rixata est cum uxore sua et cum rostro oculum extraxit. Verecundata Ciconia, quod talem iniuriam intulerit, in aliam regionem uolare cepit. Obuiauit ei Coruus et quesiuit causam itineris. Ciconia dixit quod cum rostro oculum uxoris extraxit. Respondit Coruus: Nonne adhuc habes idem rostrum? Dixit Ciconia quod sic. Quare igitur fugis, quoniam, ubicunque fueris, semper rostrum tuum tecum portas?
Sic quidam fecerunt multa peccata, et in aliam regionem uel in claustrum fugiunt. Tamen semper rostrum suum, maliciam suam, materiam peccandi, Diabolum inclusum secum portant. / Celum, non animum mutant, [Horace, Epist. 1.11.27] / et, cum peruersi fuerunt in seculo, peruersi uel magis peiores sunt in claustro. Mat[t]haeus, [C.] XXIII, v. 11 : Ve, Scribe et Pharisei ypocrite, qui circuitis mare et aridam ut faciatus unum proselitum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehenne duplo quam vos.


The Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still in print. It's a lovely book!