<< Home Page | Odo Index

Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton

22. DE LUPO QUI VOLUIT ESSE MONACHUS.
Perry 595

Contra malam consuetudinem.
Ysemgrinus (sic) semel uoluit esse monachus. Magnis precibus optinuit quod Capitulum consensit; coronam, cucullam et cetera monachalia suscepit. Tandem posuerunt eum ad litteras; debuit addiscere Pater noster, et semper respondit Agnus uel Aries. Docuerunt eum ut respiceret ad Crucifixum, ad sacrificum, et ille semper direxit oculos ad arietes.
Sic plerique fiunt monachi. Semper tamen dicunt Aries, semper clamant bonum uinum, semper habent oculum ad pingue frust(r)um, ad scutellam suam. Vnde solet dici: Thai thu W[o]lf hore hodi te preste tho thu hym sette Salmes to lere, evere beth his geres to the groue-ward. Similiter, si senem fatuum et insensatum uelis instruere, nunquam relinquid (sic) antiquum morem. Vetus retorta frangi potest, plicari non potest; uetus runcinus nunquam addiscit ambulare. Item quidam sunt ita asinine nature, quod nunquam uolunt antiquam conseutudinem dimittere. Vnde: Pectina asinum, ablue asinum, rade asinum, nunquam perduces asinum ad bonum equum. Jeremias: Si potest pardus mutare uarietatem suam, et ethiops pellem suam, et uos poteritis bona agere, cum didiceritis male; quoniam equ[u]s retinet in natura quod didicit in domitura. Difficile est consueta relinquere: / Sordibus imbuti nequeunt dimittere sordes.


The Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still in print. It's a lovely book!