<< Home Page | Odo Index

Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton

29. DE AQUILA ET CORVO MEDICO.
Perry 599

Contra prelatos ignorantes.
Aquila semel oculos doluit et uocauit Coruum, qui dicitur phisicus auium. Consuluit quid contra dolorem oculorum faceret. Et ait Coruus: Afferam optimam herbam que oculos sanabit. Et ait Aquila: Si hoc feceris, optimam dabo mercedem. Corvus accepit cepe et spurgiam et simul distemperauit et posuit in oculis Aquile; et excecata est. Venit Coruus, et pullos Aquile deuorauit et ipsam Aquilam multis percussionibus infestauit. Et dixit Aquila: Maledicta sit tua medicina, quod iam nihil uideo, insuper pullos meos deuorasti. Et ait Coruus: Quamdiu uidisti, [n]ullatenus de pullis tuis potui gustare et tamen hoc multis affectaui; et ideo desiderium meum est completum.
Mistice. Aquila est prelatus qui habet oculos apertos, ut pullos suos, gregem sibi commissum, custodiat. Diabolus autem gregem Domini desiderat interficere et deuorare, et ideo, quamdiu prelatus habet oculos, desiderio suo frust[r]atur. Diabolus autem facit emplastrum de congerie rerum temporalium et proicit in oculos prelatorum, quod celestia contemplari non possunt; totum studium illorum est circa grangias, oues et boues et redditus, et ita oculi spirituales sunt extincti. Et sic Diabolus pullos eorum rapit et deuorat, et ipsam aquilam hinc inde percuciendo infestat. / Hoc pactum uoluit inire Naas Ammonites cum uiris Jabes Galaath, ut erueret oculos suos dextros et sic dimitteret eos in pace. [Lib.] I Regum [C.]X[I, v. 1-2]. Naas dicitur serpens; ad hoc nititur serpens antiqu[u]s, ut oculos spirituales a prelatis et clericis eruat, ne celestia, sed terrena que a sinistris sunt ualeant contemplari; et multi adquiescunt, multi sunt monachi.


The Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still in print. It's a lovely book!