Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton
3. DE CORNICE.
Perry
Contra illos qui iactant se habere quod non habent.
Cornix semel, uidens se turpem et nigram, conquesta est Aquile. Aquila
dixit ei quod mutuo reciperet plumas de diuersis auibus. Fecit sic. Accepit
de cauda Pauonis, de alis Columbe, et, sicut sibi placuit, de ceteris
auibus. Cornix, uidens se ornatam, cepit deridere et inclamare contra
alias aues. Venerunt igitur aues, et conquerebantur Aquile de superbia
Cornicis. Respondit Aquila: Accipiat quelibet auis suam pennam, et sic
humiliabitur. Quo facto, Cornix relicta est turpis et nuda.
Sic miser homo de ornatu suo superbit. Set accipiat Ouis lanam suam,
Terra linum, Boues et Capri corium suum, Cirogrilli et Agni suas pelles,
et remanebit miser homo nudus et turpis; et ita fiet saltem in die mortis,
quando nihil secum afferet de omnibus bonis suis. / Item hoc exemplum
ualet contra diuites qui pro multitudine diuitiarum gloriantur; sed Dominus
quandoque omnia aufert, et sic humiliantur.
The
Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes
latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899).
There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still
in print. It's a lovely book!
|