<< Home Page | Odo Index

Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton

31. DE SCRABONIBUS ET RUSTICO.
Perry

Quidam accepit Scrabones et ligauit ad aratrum cum bobus. Et ait quidam: Quare huiusmodi animalia ad aratrum ligasti? Et ait Rusticus: Quoniam totum iuuat quicquid non retro trahit. Stimulauit Scrabones frequenter; sed quando uenerunt ad busacias uaccarum, semper ibi moram fecerunt, nec Rustico aliquo modo obedierunt.
Tales sunt plerique quos Deus stimulat, flagellat; nunquam tamen a sordibus peccatorum se retrahunt. De quibus Amos [3.10]: Misi in uos mortem in uia Egypti, percussi in gladio iuuenes uestros, ascendere feci putredinem castrorum uestrorum in nares uestras, et non rediistis ad me, dicit Dominus.


The Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still in print. It's a lovely book!