Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton
34. DE PULLO GALLINE ET MILVO.
Perry 601
Applicatur hiis qui non audiunt Deum uocantem.
Gallina frequenter colligit pullos sub ala sua, precipue contra Miluum.
Venit semel Miluus uolitans super pullos suos, et illa uocauit eos. Venerunt
sub alas, excepto uno qui inuenit uermiculum et picauit super ipsum ut
comederet. Interim uenit miluus, et illum pullum rapuit.
Sic Dominus uocat nos, ut fugiendo peccata ad alas sue protectionis
fugiamus. Set plerique, uolante Diabolo, ad Christum non fugiunt, sed
uerimulco peccati adherent, uel meretreci, uel ebrietati, uel cupiditati.
Et uenit miluus, id est Diabolus, et rapit talem pullum stultum. De quo
Iob [24.20]: Dulcedo eius uermis, quod impio nihil tantum sapit quantum
ver(i)mis peccati. Sed fugiamus ad alas crucifixi, de ipso cogitando,
ipsi compaciendo, ipsum imitando et salui erimus; quod nobis prestare
et cetera.
The
Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes
latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899).
There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still
in print. It's a lovely book!
|