<< Home Page | Odo Index

Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton

36. DE AUCA ET CORVO.
Perry 603

Contra nimis oneratos peccatis.
Auca pinguis et ponderosa rogauit Coruum quod iuuaret eam ut in altum posset uolare et cacumina moncium et arborum respicere. Annuit Coruus et pedes apposuit ut Aucam sursum erigeret, et Auca in tantum ponderauit quod Coruus nihil potuit. Et ait Auca: Quare me non eleuas? Ait Ccruus: Quantum nitor ut te erigam, tantum ponderas, ut erigere non ualeam.

36a. DE QUODAM JUSTO ROGANTE DOMINUM PRO QUODAM PECCATORE.
Perry

Similiter quidam Iustus orauit pro quodam Peccatore, quia rogauerat eum. Reuersus est Peccator, dicens: Domine, non sentio quod orationes uestre mihi ualeant, quia ita pecco, ita lapsum pacior ut prius. Et ait Iustus: Veni mecum. Iuerunt simul, et saccus in quodam loco cecidit de equo. Et dixit Iustus ad Peccatorem: Subleuemus saccum. Fiat, dixit Peccator. Ambo apposuerunt manus. Peccator nisus est erigere saccum; Iustus semper traxit aliud capud ad terram. Et ait Peccatori: Quare non erigis? Et ait Peccator: Nequeo, quia tu semper trahis ad terram. Et ait Iustus: Ita facis tu mihi: ego per orationes uellem te erigere; sed tu semper trahis in terram, quia semper peccas. Sed, si uelles mecum niti, te ipsum ambo erigere possemus.

36b. [DE QUODAM STULTO].
Perry

Quidam transiuit per papam, per imperatorem, per reges et principes. Venit tandem ad quemdam pauperem. Pauper rogauit eum quod cum eo remaneret. Et ait ille: Quomodo tecum remanerem, ex quo tot nobiles dimisi? Pro stulto te habeo.
Sic sunt diuicie que aliquatenus uolunt morari cum diuitibus, et, si(c) ad tempus secum sint, nunquam credam quod semper uelint morari.

36c. [DE QUODAM INCANTATORE].
Perry

Quidam Incantator transiit per reges et principes et omnes excecauit. Nunquam, talis si(bi) uellet intrare in domum, reciperes eum, et, quoniam uellet tibi oculum a[u]f(f)erre, certe ymmo (sic) intrare non permitteres, sed ipsum fugares. Item seruiens iste dicit[ur] Robertus diues. Iste sunt diuicie que excecant oculos diuitum. Quoniam reges pro terris et diuiciis pugnant et homicidia perpetrant propter diuicias et amorem diuiciarum, non recipias.

36d. DE SCACIS.
Perry

Contra gloriantes de genere nobilitatis.
Simile est de hiis diuitibus, quod sic in ludo Scatorum, quum ponuntur extra sacculum; quidam dicuntur reges, quidam milites, quidam duces, quidam pedones. Et ludunt [hominibus] de talibus; qui alium poterit uincere, probus dicitur. Item in bursa sine ordine collocantur.
Sic omnes hominum ueniunt de uno sacco, de utero matris. Postea ludit unus cum alio; unus aufert unum ludum, tandem matat. In fine colliguntur et iterum sine ordine in sacco ponuntur. / Sic in hoc mundo ludit unus cum alio; unus amittit, alius lucratur, alius matatur. Qui alium potest uincere, probus et inclitus dicitur. Sed tandem proiciuntur in eundum sacculum, scilicet corpora in terram, anime in gehennam, ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.


The Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still in print. It's a lovely book!