<< Home Page | Odo Index

Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton

43. DE LUPO SEPULTO.
Perry 607

Contra appetentes magnorum exequias.
Contigit quod Lupus defunctus est. Leo bestias congregauit et exequias fecit celebrari. Lepus aquam benedictam portauit, Hericii cereos portauerunt, Hyrci campanas pulsauerunt, Melotes foueam fecerunt, Vulpes mortuum in pheretro portauerunt, Berengarius, scilicet Vrsus, missam celebrauit, Bos euangelium, Asinus epistolam legit. Missa celebrata et Ysemgrino sepulto, de bonis ipsius animalia splendide comederunt et consimile funus desiderauerunt. / Certe sic contigit frequenter quod, aliquo diuite raptore uel usurario mortuo, abbas uel prior conuentum bestiarum, id est bestialiter uiuentium, facit congregari. Plerumque enim contigit quod in magno conuentu nigrorum uel alborum non sunt nisi bestie, leones per superbiam, vulpes per fraudulenciam, ursi per uoracitatem, hyrci fetentes per luxuria[m], asini per segniciem, herici per asperitatem, lepores per metum, quod trepidauerunt ubi non erat timor, quoniam timent amittere temporalia ubi non est timendum, non time[n]t amittere eterna ubi precipue timendum est, boues per terrarum laborem, quoniam plus laborant in terrenis quam celestibus. Hii non [sunt] boues Abrahe, sed quos emit qui ad cenam glorie uenire recusauit. Michaeas, [7.4]: Qui optimus est in eis quasi paliurus et qui rectus quasi spina de sepe. Sic contingit quandoque, et ubi fuerit magna congregatio, uix unus iustus inuenietur et qui optimus [est] inter eos stimulat et pugnat ad modum paliuri, id est cardui et spine.


The Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still in print. It's a lovely book!