<< Home Page | Odo Index

Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton

51. DE FRAUDE VULPIS.
Perry

Contra [h]ypocrisin et dolum et cetera.
Vulpes ita erat nota quod Oues optime se custodiebant, ita quod non exierunt terminos suos nec a[b] aspectu Canum qui eas custodiebant. Cogitauit Vulpes: Scio quid faciam; pellem ouinam induam et inter alias Oues me mittam, et tunc potero, cum tempus habuero, Agnos et Oues comedere. Et sic fecit.
Similiter de plerisque religiosis qui habent alba uestimenta quod sint oues Christi. Hii sunt falsi prophete qui ueniunt in uestimentis ouium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces et uulpes fraudulent[i]e. Hii sunt falsi monachi, falsi predicatores, falsi religiosi, qui nichil aliud querunt a diuitibus nisi terras, uineas, denarios, et uicinos suos super alios homines infestant. Vnde mallem habere uicinum paganum uel iudeum quam talem religiosum. Si crederem quod albe uestes me sanctificarent, (h)onerarem collum meum, quantum possem portare.

51a. DE FRAUDE COMITIS.
Perry

Contra dolum et [h]ipocrisim.
Quidam solebat Comes stratam publicam spoliare. Homines iam erant premuniti, et, quando a remotis ipsum uiderunt, fugerunt, uel, quando potuerunt, se armauerunt et defenderunt. At Comes predictus induit se et suos capis monachorum Cisterciencium et uenit post consorcium mercatorum, qui respicientes uiderunt illos indutos uestimentis ouium et dixerunt: Hic ueniunt boni homines, secure possumus incedere. Et paulatim incedebant. Comes cum suis consecutus est eos, et capas festinanter deposuerunt, in mercatores irruerunt et penitus spoliauerunt.
Hoc idem faciunt quidam monachi, ueniunt ad diuitem infirmum, et, si possunt, sub specie securitatis omnibus bonis ipsum spoliant.


The Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still in print. It's a lovely book!