Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton
54. DE FALCONE ET MILVO.
Perry 612
Applicatur contra robustos corpore et audaces.
Falco semel cepit Miluum et firmiter cum uno pede tenuit. Et ait Falco:
Miser, nonne habes tam grande corpus, caput et rostrum ut ego, pedes et
ungues ita fortes? Quare permittis quod ita te teneo et cito interficiam?
Respondit Miluus: Bene scio quod ita sum fortis et membra habeo ita robusta,
sed cor mihi deficit.
Sic plerique ita sunt robusti ut alii, ita potentes, ita diuites ad
expensas faciendas; sed non habent cor. Item plerique ita possunt ieiunare,
asperitates ordinis tenere sicut alii; sed non habent cor.
54a. DE MURIBUS ET CATTO ET CETERA.
Perry 613
Mures habuerunt semel consilium qualiter se a Gato possent premunire.
Et ait quidam Mus sapiens: Ligetur campanella in collo Cati, et tunc poterimus
ipsum quocumque perrex[er]it audire et insidias eius precauere. Placuit
omnibus hoc consilium. Et ait Mus unus: Quis ligabit campanellam in collo
Cati? Respondit Mus unus: Certo non ego. Respondit alius: Nec ego pro
toto mundo ei uellem tantum appropinquare.
Sic plerumque contingit quod clerici, monachi insurgunt contra episcopum,
priorem, uel abbatem, dicentes: Vtinam esset talis amotus, et alium episcopum
uel abbatem haberemus! Et hoc placeret omnibus. Tandem dicunt: Quis opponit
se contra episcopum? Quis accusabit eum? Alii sibi timentes dicunt: Non
ego, nec ego. Et sic minores permittunt maiores uiuere et preesse.
The
Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes
latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899).
There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still
in print. It's a lovely book!
|