Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton
62. DE RANA INFLATA.
Perry 376
Contra magna appetentes ex inuidia.
Rana uidit Bouem in prato incedentem. Cogitauit si posset esse ita magna
(sic) ut Bos ille, et uocauit filios dicens: Ecce quanta decencia et magnificientia,
si possem ad magnitudinem Bouis peruenire! Et intumuit et inflatus (sic)
est quantum potuit. Et ait filiis suis: Adhuc ita magna sum ut ille Bos?
Dixerunt filii: Nondum magna es ut caput Bouis. Est ita, dixit Rana; adhuc
inflabor. Et in tantum intumuit quod medius (sic) crepuit.
Sic sunt plerique qui uident episcopos, abbates, archidiaconos, quasi
boues cum magna pompa incedentes. Cogitant qualiter possent ita magni
fieri, et in tantum conantur quod in anima uel corpore moriuntur.
62a. [DE FILIO MILITIS].
Perry
Vidi quendam qui habuit patrem optimum militem et uoluit ei assimulari
(sic); cui ui[m] natura negauit, et in tantum tornatus est in torneamento,
quod mortuus est. / Similiter layci uident alios laycos bene indutos,
splendide comedere, magnos equos equitare, familiaritatem cum principibus
habere; in tantum conantur eis equiparari quod moriuntur. Frater, si factus
es talis bos magnus, lauda Dominum; si rana efficeris, id est pauper et
modicus, esto contentus. Noli querere bos fieri. Disponat Dominus de sua
republica secundum quod uoluerit: hunc humiliat et hunc exaltat. Ideo
dicitur in Ecclesiastico (5.2): Non te extollas in cogitatione anime tue,
ne forte elidatur uirtus tua per stulticiam.
The
Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes
latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899).
There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still
in print. It's a lovely book!
|