<< Home Page | Odo Index

Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton

68. DE ASINO ET LEONE.
Perry

Contra eos qui appetunt esse in curiis magnatorum et cetera.
Leo, rex animalium, semel quesiuit sibi [ministros], ut seruirent ei in diuersis officiis. Ingessit se Asinus, dicens quod optime sciret cantare et uiellare (sic). Dixit [Leo]: Audiamus. Et Asinus aperuit os suum et horribiliter recanauit. Et ait Leo: Miser, quare mentitus es, cum conus tuus horribilis sit? Pocius me a sompno excitaret quam dormire faceret. Exeas cito de curia mea.
Sic plerique uellent se in curias regum et princip(i)um ingerere; sed, quia sunt inhabiles, a curiis repelluntur. Plerique cupiunt saturare uentrem suum de siliquis porcorum, et nemo illis da(ba)t. Silique porcorum sunt preciosa cibaria diuitum et gulosorum qui sunt porci Diaboli; multi monachi, scolares, clerici, layci, cupiunt saturare uentrem de huiusmodo, et nemo illis da(ba)t. Sic cor ad mundum recurrit, et cor mundus repellit; desiderant mundum et amant; mundus tamen de hiis non curat. Reuertantur igitur ad Patrem suum, ueniant ad Christum, et ipse recipiet eos, amplectetur ipsos, et faciet magnum festum; interficiet uitulum et instruet conuiuium, quoniam maius gaduium est in regno celorum super uno peccatore penitenciam agente quam super XC[I]X iustis qui non indigent penitencia. Si asinus fueris, scilicet simplex et inhabilis, esto contentus, noli querere fieri curialis. Petrus per unam noctem fuit in curia Caife (sic) et Christum negauit. Quando fuit in curia Christi, iustus et sanctus perseuerauit. In curiis enim sedet Diabolus cum diuitibus in oc[c]ultis, ut interficiat innocentem. Heu! quotquot magis desiderant esse de curia Herodis et Chaife (sic) quam de curia Ihesu Christi, quoniam, ut dicit Veritas [in] Luc. [22.25]: Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici uocatnur. Vos autem non sic; sed qui maior [est] inter uos, fiat sicut iunior, et qui precessor est, sicut ministrator. Vtinam simus boues Abrahe uel asini qui pascuntur iuxta boues Job.


The Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still in print. It's a lovely book!