<< Home Page | Odo Index

Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton

72. DE CLAUSTRALI AD IDEM.
Perry

Quidam uoluit claustralem uitam ducere. Dixit Abbas: Laudes hec ossa et benedicas, demonstrato aceruo ossium mortuorum. Laudauit igitur et benedixit. Quo facto, ait Abbas: Benedixisti ossibus? Respondit: Benedixi. Querebat Abbas: Quid responderunt? Dixit Iuuenis: Nichil. Iterum Abbas: Maledicas et uituperes. Qui sic fecit quantum potuit. Et ait Abbas: Maledixisti? Et ait Iuuenis: Maledixi. Et quesiuit Abbas: Quid responderunt? Et ait Iuuenis: Nichil. Ait Abbas: Frater, talem te oportet esse ut, si uerus monachus vis fieri, ita (quod) benedictionibus et maledictionibus nichil rsepondeas, quoniam enim dicit Isaias (30.15): In silentio et spe erit fortitudo uestra.
Amos [5.13]: Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est; quoniam tempus uite nostre malum est. Vnde quidam: / Ve mihi nascenti! Ve nato! Ve morienti! / Ve mihi, quod sum! Ve! Non uiuit filius Eue! / Boetius: Quis ita est [enim tam] composite felicitatis, ut non ex aliqua parte cum status sui qualitate rixetur? Quantum est in me, singulis diebus uideo, audio que mihi displicent.


The Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still in print. It's a lovely book!