<< Home Page | Odo Index

Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton

74. DE LUPO ET VULPE.
Perry 625

Et applicatur auaris quos [quisque] decipit et eis qui nimis [se] tradunt deliciis.
Lupus obuians Vulpi ait: Compater, unde uenis? Et ait Vulpes: De quodam uiuario, ubi pisces optimos cepi et sufficienter comedi. Quesiuit Lupus: Quomodo cepisti? Ait Vulpes: Caudam in aquam posui, et diu tenui, et pisces credentes quod esset aliquid com(m)estibile, uel quod essem mortua, caude adheserunt, et traxi eos ad terram et comedi. Et ait Lupus: Numquid sic ego pisces capere possum? Ait Vulpes: Optime poteris, cum sis forcior quam ego. Perrexit ergo Lupus festinanter ad uiuarium, et caudam in aquam posuit et diu tenuit, donec esset congelata, gelu enim faciebat. Post longam moram uoluit caudam extrahere, credens quod multitudo piscium ei adhereret; sed non potuit propter gelicidium quod caudam tenuit. Detentus est ibi usque mane. Et uenerunt homines et Lupum fere usque ad mortem fustigauerunt. Et cum uix euasisset, maledixit compatri suo, qui pisces sibi promisit et uerb[er]a et uulnera et fere mortem persoluit.
Sic plerique promittunt amicis et filiis diuiciis, et faciunt eos usurarios, simoniacos, latrones, et persoluunt supplicia eterna. De talibus dicitur: Immolauerunt filios suos et filias suas demoniis. Item adaptatur illis qui ponunt se in aquis deliciarum, et tamdiu in deliciis morantur quod in eis congelantur [et] detinentur quod exire nequeunt; quoniam infixe sunt gentes in interitu, quem fecerunt. In laqueo isto quem ab[sconderunt], com[prehensus] est pes eorum. Augustinus: Delectacio alligat eos, vt inde abrumpere amorem et ad utilia uertere non audeant. Si enim conentur, dolor est deserere que delectant, et ille dolor non sinit abscedere.


The Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still in print. It's a lovely book!