Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton
80. DE DOMINO THEODOSIO, SEDIENSI EPISCOPI.
Perry
Dominus Theodosius, Sediensis episcopus, semel super ripam R[h]odani
descendit, ut suos videret piscatores. Tandem, cum ret(h)e traherent,
videbatur eis quod magnum piscem prendidissent; sed magnam glaciem pro
pisce inuenerunt. Fuit autem in autumno et magis gauisi sunt pro glacie
quam pro pisce, quia episcopus calore pedum laborauit; unde glaciem sub
pedibus eius supposuerunt, et hec maxime prestabat ref[r]igerium. Contigit
autem, cum semel staret desuper, quod vocem hominis in glacie audiret.
Episcopus vero adiurauit ut cuius vox esset fate[re]tur. Respondit: Sum
quedam anima, que in hoc gelu dicto pro peccatis meis affligor, et liberari
possem, si triginta diebus continuis pro me cantares. Episcopus vero,
pietate ductus, tricenarium incepit, et, cum circa medietatem peregisset,
diabolica suggestione contigit quod fere omnes ciues ciuitatis illius
inter se bella committerent. Vnde ad discordiam sedendam episcopus vocatus
sacra indumenta exiuit, tricennarium interrupit, et postea a capite incepit.
Et cum circa duas partes compleuisset, exercitus grandis ciuitatem obsedit.
Vnde compulsus officium misse intermisit et iterum a capite tricennarium
incepit, et bene continuauit usque ad missam tricesimam; quam cum vellet
celebrare, tota villa videbatur incensa et domus episcopi, et dixerunt
ei ministri quod missam dimitteret et fugeret. Et respondit episcopus,
quod, si tota villa deberet cremari, non dimitteret. Celebrauit autem,
et in fine misse glacies in aquam remissa est et anima liberata, et ignis,
quem se vidisse crediderunt, tanquam fantasma recessit et damnum nullum
intulit. Amen.
The
Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes
latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899).
There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still
in print. It's a lovely book!
|