<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

107. DE AVICULA ET MESSE. (Perry 325)

TEmpus erat canas profert quo messis aristas,
Quo cadit agricolis falce secante Ceres.
Inplumes segetum pullos servabat in herbis,
Nescio quo gaudens nomine forsan avis.
Auolat haec quoties, optatam quaerat ut escam,
Ante, suam sobolem cauta sit illa, monet.
Ut, quaese dici, fierive absente notarint,
Discat ab his, sit ubi nempe reversa, parens.
E pastu quam iam redeuntem provida proles,
Hic quae contigerint, omnia voce docet.
Narrat agri dominum nato comitante parentem
Accessisse, cibum dum foris illa legat.
Qui [(printer); sic: Quam] mandare novam messem decrerit amicis,
Postera lux Phoebi cum revocarit [(printer); sic: revocaret] equos.
Hoc avis indicio nequaquam territa, pastum
Auolat assueto more, cibumque refert.
Rursus agri dominum quae constituisse docetur,
Per consanguineos carpere messis opes.
At negat hinc etiam metuenda pericula pullis,
Securos ideo quos iubet esse mali.
At fore messorem cum nato, cumque ministro
Ut dominum certo fama locuta fuit:
Non dubitans quin ille suam rem curet, ab isto
Migrat agro, ac pullos ad loca tuta refert.
Res curare tuas quicumque fideliter optas,
Non aliis credas fac sed ut ipse geras.

*** The drawing does not fit the fable. ***
It probably belongs with Fable 239.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.