<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

108. INVIDUS. (Perry 580)

IUpiter humanos cupiens cognoscere sensus,
In terras Clarium mittit ab axe Deum.
Ille voluntates hominum cognosse laboret,
Et cupidum doceat talia scire Iovem.
Obvius huic primum fit avarus et invidus alter,
Quos, quamcumque velint, rem iubet ille petant.
Quicquid uterque petat dare sese hoc velle recepit,
Non promissa tamen conditione carent.
Scilicet optando rem quam sibi flagitet alter,
Alter ut hanc duplo possit habere iuvat.
Persuadere potest non ergo Phoebus avaro,
Ut petat ille, tamen quas ferat alter opes.
At petit orbari se luminis unius usu
Invidus, alter ut hoc perdat utrumque modo.
Invidus, et studio qui fervet avarus habendi,
Quo nihil esse putes crimine peius, habent.

*** The drawing does not fit the fable. ***
It looks like an illustration from The Life of Aesop.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.