<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

111. PUER FALLAX. (Perry 581)

AD puteum residens ploratu concutit auras,
Et puer ingenti voce quiritat opem.
Quid velit hoc ergo misere clamore querendi,
Quamque rogans rem sic ploret avarus, adest.
Cui puer, heu miserum, miserum me, callidus inquit,
Deque oculis lacrimas largius ire facit.
Ac miserum cur se quaerente vocaret avaro,
Ex auro situlam sese habuisse refert.
Quam sibi delapsam putei mentitur in undas,
Est ait haec fletus causa dolenda mei.
Caecus amore dolum non sensit avarus habendi,
Nil curans situlam ceperit unde puer.
In puteum posito mox se demisit amictu
Nil metuens, sero quale dolebat, opus.
Se puer huius enim sublatis vestibus aufert
In nemus, et tuto talia furta facit.
Affectare dolo qui non aliena verentur,
Quae sunt, haec etiam perdere saepe solent.

*** The drawing does not fit the fable. ***
This could be an illustration for Perry 548.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.