<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

113. DE FAUNO ET VIATORE. (Perry 35)

SILENOS, Satyrosque vocant ea numina Graii [Reg: Graeci] ,
Quae nemorum curas, quae quoque ruris agant.
Silvanos, Faunosque suo dixere Latini
More, fidem nobis sabula nota facit.
Unus ut ex illis violentam frigore brumam
Pene viatorem posse necare videt.
Quam colit, hunc secum speluncam duxit ad ipsam,
Fertque piam misero sponte misertus [(perhaps: miseritus?)] opem.
Ille manus quia tum sed inhalans admovet ori,
Quid velit ista refer res sibi, Faunus ait?
Hac ratione docet sibi frigus abire viator,
Quo sibi contractas senserit esse manus.
Ut nihil officii tum praetermitteret hospes,
In phiala fervens attulit ille merum.
Guttura quo refici, stomachumque rigante iubebat,
Huic quia sic vires posse redire putat.
At vino pariter mox inspirare viator
Coepit, ut hoc fervens desinat esse modo.
Miranti Satyro quia sedet anhelitus aestum,
Potus obesse calens ne mihi possit, ait.
Tum Silvanus, abis ergo quin ocius, inquit,
Deque specu celerem te scelerate refers?
Quos manifesta leves animis tibi signa probarint,
Hos in amicitiam iungere parce tuam.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.