<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

114. ASINUS EXCORS. (Perry 336)

ORAVISSE Leo languenti corpore Vulpem
Dicitur, illa sibi quaereret arte cibum.
Accedens ergo, qui solus oberrat, Asellum,
Gramina cur iuncto nemine carpis, ait?
Ad genus inde tuum te quin animalia confers,
Plurima vicinum quae nemus illud habet?
His astuta rudi verbis persuadet Asello,
Sustinet huc amens Vulpe iubente sequi.
Esset ad aegrotum quae cum perducta Leonem,
Non pecus invadens ille tenere potest.
Cui iam membra negant validas languentia vires,
Sic a pernicie liber Asellus abit.
Venerat unde, necem vitans sua prata revisit,
In quibus huic herbas carpere moris erat.
Tunc sibi Vulpe Leo petit hunc auctore reduci,
Illa tamen fieri vix ita posse refert.
Non habitura fidem est his bestia fraudibus, inquit,
Rem tentare tamen, qua licet arte, velim.
Sic abit, atque dolos edocta revisit Asellum,
Audet et his illi litibus usa loqui:
Res pecus haec merito te prodit agreste vocari,
Qui fugis ardentes stultus amore tui.
Laetandoque extra sese qui pene fuerunt,
Hinc quibus in te tunc impetus acer erat.
Sustinet hac iterum persuasus adire Leonem
Nomine, qui stolidum pectus Asellus habet.
Quo veniente Leo toto iam robore niti
Coepit, et infesta vi iugulare pecus.
More coquae carnes, Vulpem iubet eluat [(printer); sic: luat] undis,
Et sibi iucundos apparet inde cibos.
Illa cor exemptum, et praemorsas devorat aures,
Dum facit imperio tale Leonis opus.
Iamque ferae causam quaerenti protinus inquit,
Huic aures Asino, corque fuisse negem.
Auribus hic quoniam si non, et corde careret,
Tam temere mecum non rediturus erat.
Sunt, quos prudentes haud ulla pericula reddunt,
Nullaque qui stolido pectore damna cavent.
Bis quorum impingunt ad idem vestigia saxum,
Ut vicium dicto tale notante loquar.

*** The drawing does not fit the fable. ***
This same image appears with Fable 181, where it fits better.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.