Phryx Aesopus (Osius, 1574)
127. AQUILA ET SCARABAEUS. (Perry
3)
SEctando Leporem Iovis armiger ales agebat,
Cui iam pene miser praeda futurus erat.
Qui defensorem Scarabaeum poscit, opemque
Orat, et hic gestu supplicis usus adest.
Parcat ut huic ergo, Scarabaeus, et exuat iram,
Reginam volucrum blandius orat avem.
Perque Iovem supplex hanc obtestata volucrem
Exiguum se ne temneret illa, fuit.
At Iovis orantem Scarabaeum reppulit ales,
Factus et est illi praeda repente Lepus.
Quam Scarabaeus uti qua discat in arbore nidum
Fixerit, huc audet, quo volat illa, sequi.
Est ulciscendi cui mox oblata facultas,
Ex Aquilae nido curat ut ova cadant.
Praeruptas quae per rupes revoluta feruntur,
Haec Aquilam magno facta dolore movent.
Quae struit aeria rursus super arbore nidum.
His sua tuta locis ova futura putat.
At similem casum mox hîc [Reg: hic] experta priori,
Consilio, quo se vindicet usa, caret.
Cuius avem propriam regali nomine dicunt,
Advolat ad summum maesta dolore Iovem.
Cuius ut in gremio tandem fetura reponi
Coeperat, hanc tutam praestet ut ipse rogat.
At licet ille locum tutum promitteret ovis,
Ales ibi pariter damna pudenda tulit.
Deicit en caeni globulum Scarabaeus eodem,
Hunc facit excutiens Iuppiter ova cadant.
Iamque inflicta pavimento frangantur aheno,
Comminui mox sic illa necesse fuit.
At didicisset ubi Scarabaeo Iuppiter iram
Ulcisci libitum talibus esse modis.
Huic Aquilae quam movit [(printer); sic: movit] atrox iniuria, qua se
Crudelem Lepori caede probarat avis.
Non modo quod laesum Scarabaeum talibus ausis,
Sed pariter numen cerneret esse suum:
Durius obiurgans, cum sese huc illa referret,
Hoc foret unde malum passa docebat avem.
At quia non Aquilas est huic abolere voluntas
Funditus, armigeras quas sibi nôrat [Reg: noverat] aves:
Conciliare paret Scarabaeo consulit hostem,
Moriger haud monitis sed Scarabaeus erat.
Ut facit hoc pariant Aquilae ergo tempore fetus,
Quo Scarabaeorum desinit esse genus.
Temnere ne quemquam fac confidentius ausis,
Exigui fuerit roboris ille licet.
Sic abiectus enim nemo, quin vindicis olim
Exercere suo possit in hoste vicem.
Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate. |