<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

129. AVES ET NOCTUA. (Perry 437)

NOCTUA (quam veteres sacram fecere Minervae)
Prae reliquis prudens credita fertur avis.
Hanc conata suas abducere forte volucrum
In silvas secum cetera turba fuit.
Ut struat aeria quercu super arbore nidum
(Hic sobolem tuto gignere posse) monent.
At quae non monitis tantum non paruit illis,
Ut contra facerent sed simul auctor erat.
Arboris haud cessent rostris concerpere frondes,
Qua nidum fuerat figere iussa, monet.
At quia facturas stolidae sese esse negabant,
Tristia non cautas damna sequuntur aves.
Fronde renascenti visco mox liquitur arbos [Reg: arbor] ,
Haerebant avium quo retinente pedes.
Tunc sapiens tandem laudari noctua coepit,
Visaque praeclare consuluisse fuit.
Qui fidis olim monitis parere recusant,
Exitus hos sero desipuisse docet.
Consilio quorum prudentia pollet et usu,
His parere tuis utile rebus erit.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.