<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

149. VENATOR ET CERDO. (Perry 0)

AD venatorem veniens sibi vendat ut ursi
Pellem, si qua sit hoc tempore Cerdo rogat.
At sibi tunc pellem Venator ut esse negaret,
Cerdo tamen pretium si numerare velit:
Se curaturum capto mox una sit urso,
Hoc fore post paucos asserit ille dies.
Haec sine difficili me cura labore sequetur,
Sunt mihi nota ferae lustra latentis ait.
Tamne capi facile est, Cerdo vix credulus inquit,
Quam rapidis perhibent viribus esse, feram?
Non, ait ille, mihi hoc magni praestare laboris [(printer); sic: laborque] ,
A puero nemorum qui iuga pene colo.
Fac ait huc ergo sit eundi copia Cerdo,
Iuverit hac Ursum lege videre capi.
Huic venator: ubi lux tertia fulserit orbi,
In nemus hoc mecum si lubet ire, licet.
Mox sese esset ubi huc ventum Ursus euntibus offert,
Horribilem species quam sua vasta facit.
Tum cito Cerdoni profugo conscenditur arbos [Reg: arbor] ,
Venatore trucem non fugiente feram.
Infestante tamen quo saevius excutit ictu
Illa, nec huic ferro saucia facta cadit.
Iam quia non ursos violare cadavera morsu
Audierat, moriens se quasi sternit humo.
Vitet ut hoc utens metuenda pericula gestu,
Sic quia nil animae visus habere fuit.
Tunc ori nares illius, et auribus aures
Admovet, hoc pacto vivat an ille probat.
Sed negat huic animae quia pressus anhelitus auram
Esse, datum leto iam ratus Ursus abit.
Sic venator, ubi sedata pericula, surgit,
Arbore descendens se quoque Cerdo refert.
Quamque susurrando sibi dixerit Ursus in aurem
Rem rogat, at ficti conscias alter ait.
Vendere ne posthac pellem temerarius ausim,
Ni fera capta mihi sit prius, auctor erat.
Exsultare nisi parto iam parce triumpho,
Spes quia vincendi fallere saepe solet.
Non dubiae debent certis pro rebus haberi,
Saepe cadunt aliter, quae fore certa putes.

*** The drawing does not fit the fable. ***
This looks like an illustraton for Fable 37.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.