Phryx Aesopus (Osius, 1574)
152. AGRICOLA. (Perry 0)
CUM culturus agros quidam non amplius esset,
(Non duri patiens ille laboris erat.
Exercere frequens hunc quo cultura solebat,
Senserat ille diu non leve cuius onus.)
Est huic militiam sectandi mota cupido,
Deserit agricolae, militis ambit opus.
Rem, famamque sibi multos audiverat armis
Quaesivisse, pari spe bene laetus erat.
Vendit agros, parat arma, novoque ornatus amictu,
Quo gaudere solent castra, superbus abit.
Sed cum gesta parum res huic feliciter esset,
Laesaque crudeli vulnere membra forent:
Tum ratus est potius mutandas faenore merces,
Hoc fuerint multis quod bona parta modo.
Conduxisse ferunt hoc ergo nomine navem,
Quae varias merces mox onerata capit.
Diversas multo quas ille paraverat auro,
Sic quia magna sibi lucra futura putat.
At iam vecta mari motis ratis obruta nymbis [(perhaps: nymphis?)],
Et simul aequoreo turbine nauta perit.
Qui sortem mutare suam temerarius audet,
Quae fugit, haec duplo deteriora subit.
*** The drawing does not fit the fable. ***
Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate. |