<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

153. AMNIS. (Perry 0)

PRAE se forte suos fontes contempserat Amnis,
Auctior innumero pisce quod ille foret.
Et largo liquidas quod flumine volveret undas,
Quodque strepente sono suaviter iret aquae.
Ipse tuos intra muscos cum semper et herbas
Deliteas, Fonti pravus alumnus ait.
Praeter amoena meo cum me loca constet, et urbes,
Ac populos cursu non remorante vehi.
Verba sui Fons haec aegre cum ferret alumni,
Quo tali nimium voce protervus erat:
Pressa scaturigo huic, exstinctaque fertur origo,
Sic manare suis desiit amnis aquis.
Arrogat auctori qui, quas aliunde recepit
Res sibi, quod dicas turpe, superbus agit.
Saepe graves pendunt tetro pro crimine poenas
Ingrati, lex est vindicis ista Dei.

*** The drawing does not fit the fable. ***
This image also appears at Fable 209, where it fits better.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.