Phryx Aesopus (Osius, 1574)
156. ADOLESCENS CANTANS in funere. (Perry
0)
MAtronam quandam cum fata secuta fuissent,
Huic celebrata sui funeris hora fuit.
Hanc pariter pompam nato, pariterque marito
Deducente, pii coniugis illud erat.
Et quia conducti quidam mercede canebant,
Favereo ritu qualia forte solent:
Filius incedens cum patre canentibus illis
Exemplo temere motus et ipse canit.
Hunc pater obiurgans ait insanire canendo,
Qui comes in carae funere matris eat.
Cui puer, ista sequi me cur exempla canentum [(perhaps: canendum)]
Condûxti [Reg: Conduxti] pretio quos tamen ipse, vetas?
Huic pater inquit, idem tibi non, quod convenit illis,
Prae cantu lacrimis nunc decet esse locum.
Quaeque suo laudem res tempore gesta meretur,
Tempore quae non sunt gesta, favore carent.
(no illustration)
Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate. |