<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

159. ASINI VOTA. (Perry 0)

OB nimium gravis esset hiems cum frigus Asello,
Arida cui tantum pabula praebet herus:
Ardenti voto vernum exoptasse teporem,
Atque virescentes gramine fertur agros.
At redeunte gravant plus hunc quia vere labores,
AEstivo veniant tempora sole petit.
Sed grave tunc etiam frumenti praebuit aestas,
Area quod misero saepe ministrat, onus.
Quin fructus etiam natos in herilibus hortis
Ferre domum toto cogitur ille die:
Sperat in autumno contingere posse quietem,
Hunc frustrata tamen spes simul illa fuit.
Namque labore gravi pariter vindemia vexat,
Nec leve lignorum saepe fatigat onus:
Ut gelido redeant hiberni tempore soles
Optat, in hoc voti fine quievit opus.
Tempora se nobis dant omnia plena laborum,
Sive refert aestas se, grave sive gelu.
Qui sapis, usque boni praesentem consule sortem,
Conditio melior nulla priore subit.

*** The drawing does not fit the fable. ***


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.