<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

160. MURES ET FELIS. (Perry 0)

CUM placide mures Felem recubare viderent,
Idque diu, nimium credulus unus ait:
Cum nihil hac equidem sit mitius indice gestu,
Huius amicitiam conciliare iuvet.
Sustinet his temere dictis accedere Felem,
Cui dum verba suo blandius ore facit:
Mox ex insidiis hunc Felis adorta trucidat,
Cui datus incaute Mus ita praeda fuit.
Quo viso socii, quantum, dixere, fefellit
Hunc species, prae se quam tulit illa dolo.
Discere non animi sensum licet indice vultu,
Quo celante tibi fraus nocitura latet.
Moribus externis multi simulare favorem,
Possit ut insidiis sic locus esse, solent.

** The image does not fit the fable. **
The same image appears more appropriately at Fable 214.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.