<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

176. EQUUS INORNATUS. (Perry 0)

AD certamen Equi cursus cum praepetis irent,
Qui phalaris compti pulchrius agmen erant.
Et quos conspicui decorabant rite colores,
Ornatos varie fama fuisse refert:
Splendida frena minus neglectior unus habebat,
Quae cum firma forent, pulchra fuisse negant.
Quod minus illa suis speciosa coloribus essent,
Hic quibus ante alios sordidus ibat Equus.
Prae se quisque fero socii quem pectore temnunt,
Ornatu nimium turba superba suo.
At cum iam fierent rapido certamina cursu,
Prae reliquis illum palma secuta fuit.
Saepe solent species externae fallere mentem,
Non ea, quae lateant cernere dona sinunt.
Ne specta, quo quis splendorem ducat amictu,
Sed quo virtutem ductus amore colat.
Saepe latent magnae non culto corpore dotes,
Non, qualem videas, quisque putandus erit.

*** The drawing does not fit the fable. ***
This image also appears at Fable 33, where it fits better.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.