<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

178. SENEX ET ADOLESCENS. (Perry 0)

POma suo Puerum carpentem vidit in horto
Atque rapi monuit non aliena Senex:
Quem Puer indigno deridet ab arbore gestu,
Arboreasque ferox carpere pergit opes.
Tunc pollere Senex magnis ego viribus herbas
Audivi, quibus es praedo domandus, ait.
Vellit, et in furem mox ergo proicit herbam,
Seratus hunc tali posse fugare modo.
Incipit hunc magno tunc deridere cachinno,
Delirare putans hac ratione Puer.
Tum video nil posse suis hic viribus herbas,
Iam commota Senex corda professus ait.
At lapides quantum valeant, mihi mira fuerunt
Saepe relata, petens hunc quibus ultor ero.
Dixerat, infestant mox saxa volantia furem
Hoc iactante, quibus praedo coactus abit.
Ante geri quam res tibi fortiter incipit armis,
Omnia consiliis experiare decet.
Esse senes equidem lentos prudentior aetas,
Uti sed tandem vi potiore facit.

*** The drawing does not fit the fable. ***


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.