<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

191. FIBER. (Perry 118)

ESSE ferunt sub aquis gaudentem vivere Fibrum
Quadrupedem, terras rarius ille colit.
In pretio magnum medicis sunt cuius ob usum
Testiculi, crebro res facit illa capi.
Hunc homines igitur quoties venatibus urgent,
Invenit hac utens arte salutis opem:
Non ignara petant ob quam se bestia causam,
Praemordere sibi sponte pudenda solet.
Proicit haec, cum iam venantes pone fatigant,
Saepius hac vitam conditione tegit.
Prudentes studio servandi saepe salutem
Iacturam faciunt, res ubi cogit, opum.
Seruet ut Hippomenes sese, aurea poma relinquit,
Huic quibus abiectis prospera vita manet.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.