<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

199. VULPECULAE. (Perry 17)

DE laqueo Vulpes elabens linquere caudam
Cogitur, hac trunco corpore parte fugit.
Attulit haec illi tantum iactura pudorem,
Quam sic esse, lubens mallet ut ipsa mori.
Unde sibi quaerens foedi solacia damni,
His alias Vulpes fertur ad orta dolis:
Suadet ut hae pariter truncari corpora caudis,
Cetera deforment ne sibi membra, sinant.
Dedecus illa suum sic posse latere putabat,
Si vitii socium posset habere gregem.
Has quid enim indecores, onus aut quid inutile gestant
Corpora nostra, quid hac mole gravamur, ait?
Aut fatuae nobis hinc quemnam quaerimus usum,
Ni iuvet bis tractis verrere pone solum?
Plura locuturam quam iunior una moratur,
Talibus huic contra vocibus ausa loqui:
Heus suasura fores meane hoc matercula nobis,
Hinc ventura tibi commoda ni qua putes?
Ne gere consiliis morem, si dantur, ut obsint
Illa tibi, utque; alios utilitate iuvent.
Saepe volent alii tibi consuluisse videri,
Quos tamen eventu teste nocere probes.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.