<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

2. LUPUS ET AGNA. (Perry 155)

VIDIT Ovem liquidi sorbentem fluminis undae
Inferius stantem, quam stetit ipse, Lupus.
Iure volens ergo, si devoret, ille videri
Hoc fecisse, minax, fronteque torvus adest.
Cur, ait, hausturo puram mihi polluis undam,
Cur facis huc a te turbidus amnis eat?
Mene, ait Agna, tibi turbare probaveris undam,
Quam tamen huc prono flumine cursus agit?
At maledicis enim, Lupus inquit, an excidit, a me
Ut tuus occiderit dilaniante pater?
Menses ante neci septem quem misimus, illi
Hanc sua perniciem lingua proterva tulit.
Non ego respondens tum subicit anxia vixi,
Usa sed hac frustra voce tuentis Ovis.
Ille negas vero late nudaris ut agros
Vernantes viridi gramine nuper, ait?
Agna probans falsum, caream cum dentibus, inquit,
Hoc a me fieri non potuisse liquet.
Cui Lupus: ut valeas satis ipsa dicacula verbis,
Nunc cenare tamen lautius ipse velim.
Sic ait, atque metu trepidantem corripit Agnam,
Et pascens avido devorat ore gulam.
Ut, quos oderunt, violent impune, tyrannis
Causa dari facili conditione solet.
Qui quaecumque volunt patrare licentius audent,
Illorum sceleri vel pudor omnis abest.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.