<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

204. CANIS ET COCUS. (Perry 328)

PLena parabantur cuidam convivia luxu,
Quae celebrare suo tempore moris erat:
Orat ab externo Cane convivetur ut illo
Forte die secum, tum Canis huius heri.
Sic externus ubi iussam conviva culinam
Intrat, ut hic epulis mulceat ille gulam:
Res videt hic omnes, quas splendida cena requirat,
Ad victum faciens cernit abesse nihil.
Lautitias miro praebent hîc [Reg: hic] omnia luxu,
Est suus hic variis splendor ubique cibis.
Intempestivo prodens tunc gaudia gestu,
Hem quam nunc epulis mollibus utar, ait.
Hîc [Reg: Hic] erit utendi mihi tanto copia victu,
Ut sit cras etiam nulla futura fames.
Murmurat haec secum laetans, caudamque movendo
Apparat austerum conciliare Cocum.
A cane qui metuens externo concipit iram,
Arreptumque fero verbere, vique quatit.
Quaque fenestra locum dat aperta, ferocius illum
Proicit, atque minas voce sonante fugat.
Occupat ingenti qui dum clamore plateas,
Obvius hunc alius conspicit ire Canis.
Esse foras invitatum qui nôrat [Reg: noverat] , ut ergo
Prandia quo sint haec more per acta rogat:
Ille, bibi large genio quia moriger [(perhaps: morigerus?)] , inquit,
Ebrius exierim scilicet unde, latet.
Qui fore se largos alieni munere victus
Polliceantur, ut his credere parce velis.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.