<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

212. DE ANU LABORANTE EX Oculis. (Perry 57)

EST Anus ex oculis quaedam cum passa dolorem,
Dicitur esse sibi pacta medentis opem.
Sic tamen ut Medico demum promissa daretur
Tunc merces, vitii vis ubi pressa foret.
Ille suam lippis collyria fecit ocellis
Orsus opem, quam tunc aegra requirit Anus.
In lecto quae cum iam iussa supina iaceret,
Scilicet a Medico fertur inuncta suo.
In tenebris iussam sic ille iacere relinquit,
Multaque surripiens, quae repperisset, abit.
Et iam vasa domum, iam vestes ille reportat,
Resque alias, quas haec dives habebat Anus.
Usa recepit ubi quae cum medicamine visum,
Decrevisse suas illa videbat opes.
Iamque domum cernens vacuam re pene relinqui,
Mercedem Medico quam dare pacta, negat.
Dicat ut eventu sanatam teste Machaon
Hanc suus, et morbi nil superesse probet:
Nec rem iudicio committere respuat horum,
Qui scirent, vitii passa quid esset Anus:
Huic ait illa: Probo secus esse, quod improbe narras,
His ego, quas certas dixeris esse, notis.
Nam prius, vas fui te quam curante, videbam,
Multa meae morbo quamlibet aegra domi.
At nunc sana (tuis fas est si credere verbis)
Res oculis nusquam cernitur ulla meis.
Ut veterator opem fallendi nĂ´rit [Reg: noverit] , et artes,
Saepe sibi propriis afficit ille dolis.

*** The drawing does not fit the fable. ***
It appears to be an illustration of Perry 393.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.