<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

214. FELIS ET MURES. (Perry 79)

MAgna, frequensque suo degebant agmine Mures
In quadam tacite turba, diuque domo.
At cognoscit ubi, confert se Felis eodem,
At que vagos Mures insidiosa capit.
Tum sensere suam cum iam decrescere turbam,
Qui nondum tulerant Fele furente necem:
Decrevêre [Reg: Decrevere] suis hi deinde latere cavernis,
In quas posse trucem non penetrare tenent.
Felis ubi non more suo procurrere Mures,
Quo soliti fuerant hi tamen ante, videt:
Hos excire suis vafre parat arte cavernis,
Effectura dolis eliciantur agit.
De clavo, ceu sit vita defuncta, pependit,
Hac rata cessuram rem ratione fuit.
Sic ubi suspensam quidam Mus esse videbat,
Coniciens quod non fraude careret, ait:
Quod conversa tuo si corpore sacculus esses,
Facta tamen tibi non ipse propinquus eam.
Quem semel insidiae circumvenere malorum,
Non iterum prudens se sinit arte capi.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.