<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

22. LEPORES ET RANAE. (Perry 138)

QUODAM in conventu conquestos duriter aiunt,
De vitae Lepores conditione suae.
Quod se vexarent hominesque, feraeque rapinis,
Et praedam peterent, efficerentque cibum.
Vis quod odora canum premat, infestaeque volucres,
Bestiaque omnis ali viscere nata petat.
Velle receperunt leto finire laborem,
Pressa vel assidue quo sua vita gemat.
Namque mori satius, quam sic formidine duci,
Quamque malis dempto fine pavere putant.
Sic fore cum cuncti communi voce probassent,
Maturare iuvat flebile mortis opus.
Proxima praecipites ad stagna feruntur, ut undis
Immersos rapidae strangulet humor aquae.
At Ranae quoniam ripae latuere per herbas,
Mox in aquas Leporum desiluere metu.
Unus ibi o socii reliquis cordatior inquit,
State, nec hoc pacto pergite velle mori.
Nam, quae nos etiam metuant, animalia vivunt,
Causa mali nobis plus probat illa pati.
Afflictis mala saepe levant aliena dolorem,
Adversae socios sortis habere iuvat.
Vexet ut humanam fortuna miserrima vitam,
Nemo tamen mavult, quam mala ferre, mori.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.