<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

220. LIGNATOR ET MERcurius. (Perry 173)

INcauto cuidam cum ligna secaret ad amnem,
Excidit in fluvii mersa securis aquas.
Qui rationis inops, qua forte requirat in undis,
Lamentis misere verba querentis habet.
Forsan iens illac Deus haurit ut aure querelas,
Cui Iove facta parens coniuge Nata fuit.
Ille misertus [(perhaps: miseritus?)] aquam subit, atque repente securim,
Non amissa tamen quae fuit, inde refert.
Sed quam de solido praestans effinxerat auro,
Et suus insigni fecerat arte faber.
Esset an haec, quam tunc amiserat, ille rogabat,
Ingenue simplex qui negat esse suam.
Tunc ex argento monstrari facta Bipennis
Coepit, at amissam quam simul ille negat.
Ferrea postremo est elata securis ab undis,
Haec ait agnoscens laetior ille suam.
Donet ut huic omnes propenso corde secures,
Ista Deum probitas digna favore movet.
Forsan, ut acciderant ea pluribus ille recenset,
Cui de sorte pari spes venit, unus adest.
Mittit et ipse suam qua dementante securim
In fluvii rapide praetereuntis aquas.
Et iam propter eum stans lamentatur, et auras
Flebiliter tristi voce sonare facit.
Maia natus adest velut ante refertque securim,
Sed cui materies aurea tota sua est.
Sit rogat an haec, quam lassam ille queratur in undas,
Est ea, qui laeta mente, securis, ait.
At Deus aversans ausum mendacibus uti
Indiciis, aegre verba proterva tulit.
Iam color inde refert qui seque suamque bipennem,
Quamque abiecit iners ille, relinquit aquis.
Ut prodesse bonis caelestia Numina gaudent,
Sic ea pravorum rebus obesse solent.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.