<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

254. DE ASINO. (Perry 358)

FErtur apud gentem Cumanam ferre labores
Assuetis Asinum iam renuisse modis.
Qui pertaesus heri, vitaeque prioris et annos
Tam sibi difficiles praeterisse dolet.
Et petit abrupto loca iam silvestria loro,
Hic sese dominum posse latere putat.
Repperit exuvias hic forte Leonis, amictum
Dicitur hunc membris applicuisse suis.
Proque Leone gerens se sic hominesque ferasque
Territat, ipsa metum caudaque, voxque movent.
Ignorant tali Cumani fraude Leonem,
Creditus esse ferox quam fuit ille Leo.
Dum quidam Cumas proficiscitur hospes ad urbem,
Indice quo tandem fraus patefacta fuit.
Cui fuerant Asini, cui visi saepe Leones,
Dignovisse feras has ea causa docet.
Nam cum promineant Asino deformiter aures,
Coniectura notis non caret illa suis.
Deprendens Asinum sic caesum fuste reducit,
Gaudentique pecus futile reddit hero.
Omnibus interea movet agnitus ille cachinnum
Cumanis stolide creditus ante Leo.
Quos prius ipse ferae villoso tectus amictu
Pene metu pavidos exanimasse potest.
Quod tecum vicii teneris adolevit ab annis,
Est grave natura dissimulante tegi.

The same image is used for Fable 94.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.