<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

26. ANGUIS ET AGRICOLA. (Perry 51)

QUAE fuit Agricolae tecto vicina, cavernam
Dicitur Anguis atrox incoluisse suam.
Quem non provisum premeret cum calce coloni
Filius, hunc ictum dira venena necant.
Conscius admissi dehinc irrepsisse cavernam
Dicitur, et poenae delituisse metu.
Iam pueri, magnos quia ceperat inde dolores,
Se parat ultorem caede probare pater.
Arripit ingenti vindictae ardore bipennem,
Dirus ubi serpens deliter antra petit.
Ad quorum fauces exspectat ut hauriat ictu
Hunc prorepentem, si sinat inde metus.
At memorem facti, grave quod commiserat, Anguem,
Exeat ut caute, provida cura iubet.
Qui capite elato dum vix apparuit, ictu
Hunc haurire viro maximus ardor erat.
Sed quia vindictae iubet importuna cupido
Festinare, refert ille repente caput.
Pressa fuga vis est, saxoque impacta bipennis,
Irae tam valide fecit adacta notam.
Coniuge post hortante ferum placaret ut Anguem,
Moriger [(perhaps: Morigerus?)] huic prompta mente maritus erat.
Qui cum pane salem ponens mox ante cavernam
Linque specum serpens pax nova fiet, ait.
Qui, pax nulla quidem tecum durabilis, inquit,
Esse mihi hac rerum conditione potest.
Dum manet, ossa cubant quo nati exsanguia, bustum,
Dumque notam plagae saxa minacis habent.
Quae nocuere, horum tunc saepe recurrit imago,
Si non indicium, quo monearis, abest.
Ardens vindictae nec desinet ante cupido,
Invisi quam sunt signa remota mali.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.