<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

27. VULPES ET CICONIA. (Perry 426)

INVITATA bonis a Vulpe Ciconia verbis
Hoc derisa dolo credula fertur avis:
Vulpes huic pando ius apposuisse catillo
Dicitur, hac utens fraude fefellit avem.
Ore cibos avido quae protinus ipsa ligurit,
Perque iocum volucri tu quoque dicit edas.
Hortaturque boni praesentem consulat escam,
Atque frui lauto gaudeat illa cibo.
Quo tulit hanc placide derisa Ciconia fraudem,
Quid faceret? gestu dissimulante fuit.
Nil, ait, est equidem quod iure requirere possim,
Non ego sat laute cuncta parata negem.
Sed te pro meritis ut gratia digna sequatur,
Ad cenam venies luce sequente meam.
Cui quid ludificans tali Vulpecula sumptu
Est opus? hunc fieri ne patiamur, ait.
Tunc cur difficilem te praebes? annue nobis,
Sic fieri, par est, callida dixit avis.
Huic operam quamvis alii promisimus, hospes
Esse tamen Vulpes, nunc tibi digner, ait.
Tunc abit, angusto, vitrumque Ciconia collo
Comparat, et lautis replet inane cibis.
Hoc Vulpi, cum cena suam iam protulit horam
Apposuisse dolum dicitur ulta dolo.
Prae reliquis bellas glutivit edacius escas
Ipsa, sed hoc usu Vulpe carente cibi.
Quo temere vesci deceptam saepe monebat,
Compensata pari fraus ita fraude fuit.
Hic abiens ergo meriti sibi conscia Vulpes,
Nil equidem, de quo iure queramur, ait.
Namque volunt alios qui fallere, fraude laborent
Saepe necesse, premi convenit arte dolos.
Impostura suis auctoribus officit olim,
Saepe volens alios laedere, damna tulit.

See also this image from Fable 7 (where it does not fit).


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.