<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

261. DE ARIONE ET DELPHINO historia translata ex primo libro Herodoti exposita ab eodem Auctore, lib. 16. cap. 9. (Perry 0)

NObilis arte lyrae, sollersque magister Arion,
Esse Methymnaei sanguine fertur avi.
Ille favente diu Periandro rege Corinthi,
Usus ob eximiae dicitur artis opus.
Qui tandem Siculas arege profectus ad oras,
Et Latio claras dicitur orbe plagas.
Qui citharae iam coepit ubi innotescere cantu,
Hospite non illo gratior ullus erat.
Cui quia larga dabant externi praemia cives,
Cum mulcens animos carperet arte lyram:
Dicitur hoc illi cumulata pecunia quaestu,
Factus et assiduo faenore dives opum.
His erat auctus ubi, parat inde redire Corinthum,
Nactus, aquis qua se crederet ille, ratem.
Et nautas, nĂ´rat [Reg: noverat] quos esse ex urbe Corintho,
Quod magis his patriae nomine notus erat.
Quos, cum iam tumido veheretur in aequore navis,
Ad scelus argenti tale coegit amor.
Caede truces ineunt hi foedus Ariona tollant,
Eius et ex aequo distribuantur opes.
Id cum consilii prudens suboleret Arion,
Dicitur ipse sibi hoc consuluisse modo.
Sponte suas dando res hi permisit haberent,
Tuta sibi supplex sit modo vita, rogat.
Hae flexere preces crudelia pectora nautis,
Causa viro parcant nonnihil [Reg: non nihil] illa facit.
Crudeli manuum vi non necuere suarum,
In mare se praeceps det tamen ille, iubent.
Territus ille minis, et spe pereunte salutis
Orat ut hoc unum non renuisse velint:
Hoc prius ornari sese patiantur amictu,
Utens ille suae quo canat artis opus.
Extremoque fides permittant carpere ritu,
Ante sibi hoc mors sit quam subeunda modo.
Solarique aliquo funestum carmine casum,
Ante feris quam se strangulet humor aquis.
Sint licet immanes crudeli pectore nautae,
Ut genus hoc hominum saevius esse solet:
Argutos haurire tamen iubet aure voluptas,
Spem quorum cupidis fecerat ille modos.
Impetrat orando supplex quod poscit, Arion
Hic faciles nautas fama fuisse refert.
Qui de more suo mox est accinctus amictu,
Puppis et huic stanti praebuit alta locum.
Carmen ibi mire sublata voce canebat,
Orthion auctores nominis inde vocant.
Cumque habitu fidibusque suis sub fine canendi
In maris undosas desiliebat aquas.
Quem minimae dubitant nautae periisse sub undis,
Et cursum vento vela ferente tenent.
Contigit auditu sed quod mirabile dicas,
Non perit aequoreis obrutus ille vadis.
Annatat excipiens dorso delphinus in undis,
Nunc tranans summas ille vehebat aquas.
Quasque Lacaena colit, gens defert vector in oras,
Sospes ubi terrae redditus ille fuit.
Inde Corinthiacae cives adit urbis Arion
Talis, ad haec vectus littora qualis erat.
Regi quo veniens exhausta pericula narrat,
Utque haec acciderant, ordine cuncta refert.
Vera parum credens Rex haec custodibus illum
Tradit, ut hac qui re fallere forte paret.
Deque ablegato qui forsan Arione quaerant
Mittit, et hoc mandat dissimulanter agant.
Respondent nautae, mare cum sumus inde remensi,
In Latio de quo quaeritis, orbe fuit.
In columen laetis memorant successibus uti,
Ditiaque huic largo dona favore dari.
Exercere suam magnis hunc quaestibus artem,
Qua sibi non parvas promereatur opes.
Dum nautae referunt haec, accersitus Arion
Huc habitu, nantem quo tulit aequor, adest.
Ire nec inficias perculso pectore possunt,
Signa reos facti quos manifesta probant.

(no illustration)


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.