<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

7. LUPUS ET GRUS. (Perry 156)

OSSA vorante cavis in faucibus haeserat unum,
Hinc letale malum pene ferente Lupo.
Eximat inserto sibi ut ergo e gutture rostro
Ille Gruem blandis vocibus orat avem.

<<< PAGE IS MISSING IN THE ONLINE BOOK >>>

7a. APER ET ASELLUS (Perry 484)

Ecqua tibi nova digna meis sunt auribus, inquit,
Quae mihi quaerenti grata referre potes?
Quin operam deferre suam stolidissimus audet,
Utque quid officii se roget ille monet.
Insulsi nugis Aper irritatus Aselli
Quassat, ut indigne qui ferat illa, caput.
Istius ipse tamen fatui ne sanguine fauces
Polluero, sit ut hoc more molestus, ait.
Praeterit, indigne quamvis ea ferret, Asellum,
Ulciscique iram caede pepercit Aper.
Stultitiae veniam dare fas quandoque potentes,
Non cadit in magnos ira cruenta viros.
Non humiles temere iungi praestantibus ausint,
Ni mala reiecti ferre pudenda velint.

*** The drawing does not fit the fable. ***

(This image would be more appropriate for Fable 27.)


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.