<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

35. LUPUS ET VULPES. (Perry 568)

MAgna coacta Lupo cum praeda fuisset in antrum,
Venit ad hunc Vulpes blandius usa dolis:
Gratulor adventu quod te dignata secundo
Sit fortuna, bonam quam tibi laetor ait.
Nam socium longo quod te non tempore vidi,
Haec mora me merito sollicitasse potest.
His sibi blanditiis quid praedae quaerere Vulpem
Coniciens, bene se res Lupus, inquit, habet.
At tibi nulla tamen pars est allata ferinae,
Ut tibi prospicerem copia nulla fuit.
Sic derisa gravem Vulpi spes commovet iram,
Vindictae cupidam res docet illa dolum.
Haud mora, pastorem Vulpes accedit, et heus tu,
Praemia pro facto quae mihi dixit erunt?
Si gregis usque tui quem res satis arguit hostem,
Forte tuae capient me faciente manus.
Promittente gregum custode vel omnia Vulpes,
Non nisi caseolos hîc [Reg: hic] sibi pacta fuit.
Iamque Lupi ferro cinctum deducit ad antrum,
Bellua cui facili victa labore fuit.
Proditionis erant quoque cui promissa, petentem
Praemia mox Vulpem fraude perire facit.
Exagitare feras docti curavit adessent
Tempore, quo Vulpes iussa venire fuit.
Obicit his illam, quae cum iam capta videret
Tristibus insidiis esse perire suum:
Iudicis illa Dei lex, ut cum perditus alter
Sit mihi fraude, malum flebile fraude feram.
Invidus ipse sibi quandoque miserrima pestis,
Et male, vita malum quem probat esse, perit.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.