<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

54. EQUUS ET ASINUS. (Perry 181)

FOrsan Equum quidam, tardumque agitabat Asellum,
Sarcina, quam gererent, grandis utrique fuit.
At quia deficiunt Asinum aegro in corpore vires,
Orat Equum, sibi qua parte levaret onus.
Si vivum cupiat, si non succumbere tanto
Inclemens oneri protinus ille velit.
At nil movit Equum vox illa quaerentis Aselli,
Has comes immiti negligit aure preces.
Corruit ingenti sub pondere victus Asellus,
Iamque efflans animam grande relinquit onus.
Mox agitator Equo quod reddidit omne gerendum,
Quamque Asino pariter detrahit ille, cutem.
Tunc Equus hac sero spargens de sorte querelam,
Cur onus hoc leve sum ferre gravatus, ait?
Nunc pariter comitis pellem qui cogor Aselli
Ferre, preces mihi vox cuius inanis erant.
Cum summis humiles est mutua cura iuvandi
Utilis est quondam talis utrisque favor.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.