<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

6. LEO, IUVENCA, CAPRA ET OVIS. (Perry 339)

CAPRA, Iuvenca, Leo sociis conatibus ibant
Venatum, studio quos quoque iuvit Ovis.
Praeda frequens illo, cum parta labore fuisset,
Quatuor in partes illa dirempta fuit.
Quo facto, pars prima Leo mihi debita praedae,
Me quia praestantem nemo negarit, ait.
Sic etiam nobis tribuenda secunda videtur,
Roboris hanc merui conditione mei.
Et quia magna mihi vis est exhausta laborum,
Tertia nos etiam iure sequetur, ait.
Dixerit esse suam qui quartam, sentiet hostem
Me sibi, quod poenae triste probabit opus
Quid miserae facerent, hae cum sine viribus essent,
Sollicito mussant damna ferenda metu.
Audiat infestum quis confutare Leonem,
Verba quis irato non placitura loqui?
Qui ferus hac omnem praedam ratione tenebat.
Haec socio quamvis parta labore foret.
Quisquis amas aliquo iungi magnatibus usu,
Facta superba pati noveris esse tuum.
Est visum quaecumque gerunt impune potentes,
Qui negat illorum facta ferenda, premunt.

This image from Fable 73 might also suit this fable:


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.